Aprenda a oração Te Deum em latim, antiquíssimo hino de louvor e ação de graças que remonta pelo menos ao século IV. Recitá-lo publicamente no dia 31 de dezembro cumpre um dos requisitos para se receber a indulgência plenária de final de ano da Igreja. Para saber os demais requisitos, clique aqui.
Te Deum
Te Deum laudámus: te Dóminum confitémur.
Te aeternum Patrem omnis terra venerátur.
Tibi omnes Angeli, tibi caeli et univérsae potestátes;
Tibi Chérubim et Séraphim incessábili voce proclámant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt caeli et terra maiestátis glóriae tuae.
Te gloriósus Apostolórum chorus,
Te Prophetárum laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus laudat exércitus.
Te per orbem terrárum sancta confitétur Ecclésia.
Patrem imménsae maiestátis; Venerándum tuum verum et únicum Fílium; Sanctum quoque Paráclitum Spíritum.
Tu, Rex glóriae, Christe, Tu Patris sempiternus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, non horruíste Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, aperuísti credéntibus regna caelórum.
Tu ad déxteram Dei sedes in glória Pátris.
Iudex créderis esse ventúrus.
[De joelhos]
Te ergo quaésumus tuis fámulis súbveni, quos pretioso sánguine redemísti.
Aetérna fac cum Sanctis tuis in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, et bénedic haereditáti tuae.
Et rege eos, et extólle illos usque in aetérnum.
Per síngulos dies benedícimos te.
Et laudámus nomem tuum in saéculum, et in saéculum saéculi.
Dignare, Dómine, die isto sine peccáto nos custodire.
Miseréri nostri, Dómine, miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, quaemadmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: non confúndar in aetérnum.
℣. Benedicámus Patrem, et Filium, cum Sancto Spíritu.
℟. Laudémus, et superexaltémus eum in saecula.
℣. Benedíctus es, Dómine, in firmaménto caeli.
℟. Et laudábilis, et gloriósus, et superexaltátus in saecula.
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
℣. Dóminus vobíscum.
℟. Et cum spíritu tuo.
Orémus.
Deus, cuius misericórdiae non est númerus, et bonitátis infinítus est thesáurus; piíssimae Maiestáti tuae pro collátis donis grátias ágimus, tuam semper cleméntiam exorántes; ut, qui peténtibus postuláta concédis, eósdem non déserens, ad praemia futúra dispónas.
Per Christum Dóminum nostrum.
℟. Amen.


